pronađen 9 Rezultati za: Auferentur
Ipsæque urbes, quæ dabuntur de possessionibus filiorum Israël, ab his qui plus habent, plures auferentur: et qui minus, pauciores: singuli juxta mensuram hæreditatis suæ dabunt oppida Levitis. (Liber Numeri 35, 8)
Ecce dies venient, et auferentur omnia quæ sunt in domo tua, et quæ condiderunt patres tui usque in diem hanc, in Babylonem: non remanebit quidquam, ait Dominus. (Liber II Regum 20, 17)
Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis ; morientur, et non in sapientia. (Liber Iob 4, 21)
Elevati sunt ad modicum, et non subsistent: et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur, et sicut summitates spicarum conterentur. (Liber Iob 24, 24)
Sicut cera quæ fluit auferentur ; supercecidit ignis, et non viderunt solem. (Liber Psalmorum 57, 9)
impii vero de terra perdentur, et qui inique agunt auferentur ex ea. (Liber Proverbiorum 2, 22)
Etenim a misericordibus omnia hæc auferentur, et in delictis non volutabuntur. (Liber Ecclesiasticus 23, 16)
Respice, Sion, civitatem solemnitatis nostræ: oculi tui videbunt Jerusalem, habitationem opulentam, tabernaculum quod nequaquam transferri poterit ; nec auferentur clavi ejus in sempiternum, et omnes funiculi ejus non rumpentur: (Liber Isaiae 33, 20)
Ecce dies venient, et auferentur omnia quæ in domo tua sunt, et quæ thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc, in Babylonem ; non relinquetur quidquam, dicit Dominus. (Liber Isaiae 39, 6)