pronađen 53 Rezultati za: Baal

  • Et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal: hæc est habitatio eorum, et sedium distributio. (Liber I Paralipomenon 4, 33)

  • Micha filius ejus, Reia filius ejus, Baal filius ejus, (Liber I Paralipomenon 5, 5)

  • Filii quoque dimidiæ tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan usque Baal, Hermon, et Sanir, et montem Hermon: ingens quippe numerus erat. (Liber I Paralipomenon 5, 23)

  • filiusque ejus primogenitus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Nadab, (Liber I Paralipomenon 8, 30)

  • Filius primogenitus ejus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Ner, et Nadab, (Liber I Paralipomenon 9, 36)

  • Itaque ingressus est omnis populus domum Baal, et destruxerunt eam, et altaria ac simulacra illius confregerunt: Mathan quoque sacerdotem Baal interfecerunt ante aras. (Liber II Paralipomenon 23, 17)

  • Sacerdotes non dixerunt: Ubi est Dominus? et tenentes legem nescierunt me, et pastores prævaricati sunt in me, et prophetæ prophetaverunt in Baal, et idola secuti sunt. (Liber Ieremiae 2, 8)

  • Et erit: si eruditi didicerint vias populi mei, ut jurent in nomine meo: Vivit Dominus ! sicut docuerunt populum meum jurare in Baal, ædificabuntur in medio populi mei. (Liber Ieremiae 12, 16)

  • Et in prophetis Samariæ vidi fatuitatem: prophetabant in Baal, et decipiebant populum meum Israël. (Liber Ieremiae 23, 13)

  • Qui volunt facere ut obliviscatur populus meus nominis mei, propter somnia eorum quæ narrat unusquisque ad proximum suum, sicut obliti sunt patres eorum nominis mei propter Baal? (Liber Ieremiae 23, 27)

  • Et venient Chaldæi præliantes adversum urbem hanc, et succendent eam igni, et comburent eam, et domos in quarum domatibus sacrificabant Baal, et libabant diis alienis libamina ad irritandum me. (Liber Ieremiae 32, 29)

  • Et ædificaverunt excelsa Baal quæ sunt in valle filii Ennom, ut initiarent filios suos et filias suas Moloch, quod non mandavi eis, nec ascendit in cor meum ut facerent abominationem hanc: et in peccatum deducerent Judam. (Liber Ieremiae 32, 35)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina