pronađen 73 Rezultati za: Capita

  • Hi nobilissimi principes multitudinis per tribus et cognationes suas, et capita exercitus Israël, (Liber Numeri 1, 16)

  • et congregaverunt primo die mensis secundi, recensentes eos per cognationes, et domos, ac familias, et capita, et nomina singulorum a vigesimo anno et supra, (Liber Numeri 1, 18)

  • De filiis Simeon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina et capita singulorum, omne quod sexus est masculini a vigesimo anno et supra, procedentium ad bellum, (Liber Numeri 1, 22)

  • accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii (siclus habet viginti obolos): (Liber Numeri 3, 47)

  • obtulerunt principes Israël et capita familiarum, qui erant per singulas tribus, præfectique eorum, qui numerati fuerant, (Liber Numeri 7, 2)

  • Levitæ quoque ponent manus suas super capita boum, e quibus unum facies pro peccato, et alterum in holocaustum Domini, ut depreceris pro eis. (Liber Numeri 8, 12)

  • Si semel clangueris, venient ad te principes, et capita multitudinis Israël. (Liber Numeri 10, 4)

  • Josue vero scidit vestimenta sua, et pronus cecidit in terram coram arca Domini usque ad vesperam, tam ipse quam omnes senes Israël: miseruntque pulverem super capita sua, (Liber Iosue 7, 6)

  • Apprehensosque duos viros Madian, Oreb et Zeb, interfecit Oreb in petra Oreb, Zeb vero in torculari Zeb. Et persecuti sunt Madian, capita Oreb et Zeb portantes ad Gedeon trans fluenta Jordanis. (Liber Iudicum 7, 25)

  • Cumque vidisset populum Gaal, dixit ad Zebul: Ecce de montibus multitudo descendit. Cui ille respondit: Umbras montium vides quasi capita hominum, et hoc errore deciperis. (Liber Iudicum 9, 36)

  • Duo quoque capitella fecit, quæ ponerentur super capita columnarum, fusilia ex ære : quinque cubitorum altitudinis capitellum unum, et quinque cubitorum altitudinis capitellum alterum : (Liber I Regum 7, 16)

  • Capitella autem quæ erant super capita columnarum, quasi opere lilii fabricata erant in porticu quatuor cubitorum. (Liber I Regum 7, 19)


“Que Nossa Senhora nos obtenha o amor à cruz, aos sofrimentos e às dores.” São Padre Pio de Pietrelcina