pronađen 86 Rezultati za: Ceciderunt
Quomodo ceciderunt fortes in prælio? Jonathas in excelsis tuis occisus est? (Liber II Samuelis 1, 25)
Quomodo ceciderunt robusti, et perierunt arma bellica? (Liber II Samuelis 1, 27)
Apprehensoque unusquisque capite comparis sui, defixit gladium in latus contrarii, et ceciderunt simul: vocatumque est nomen loci illius: Ager robustorum, in Gabaon. (Liber II Samuelis 2, 16)
Egressique viri de civitate, bellabant adversum Joab, et ceciderunt de populo servorum David, et mortuus est etiam Urias Hethæus. (Liber II Samuelis 11, 17)
et dedit eos in manus Gabaonitarum: qui crucifixerunt eos in monte coram Domino: et ceciderunt hi septem simul occisi in diebus messis primis, incipiente messione hordei. (Liber II Samuelis 21, 9)
Hi quatuor nati sunt de Arapha in Geth, et ceciderunt in manu David et servorum ejus. (Liber II Samuelis 21, 22)
et instaura numerum militum qui ceciderunt de tuis, et equos secundum equos pristinos, et currus secundum currus quos ante habuisti : et pugnabimus contra eos in campestribus, et videbis quod obtinebimus eos. Credidit consilio eorum, et fecit ita. (Liber I Regum 20, 25)
Philisthiim autem pugnabant contra Israël, fugeruntque viri Israël Palæsthinos, et ceciderunt vulnerati in monte Gelboë. (Liber I Paralipomenon 10, 1)
Hic blasphemavit Israël: et percussit eum Jonathan filius Samaa fratris David. Hi sunt filii Rapha in Geth, qui ceciderunt in manu David et servorum ejus. (Liber I Paralipomenon 20, 7)
Misit ergo Dominus pestilentiam in Israël: et ceciderunt de Israël septuaginta millia virorum. (Liber I Paralipomenon 21, 14)
Levansque David oculos suos, vidit angelum Domini stantem inter cælum et terram, et evaginatum gladium in manu ejus, et versum contra Jerusalem: et ceciderunt tam ipse quam majores natu, vestiti ciliciis, proni in terram. (Liber I Paralipomenon 21, 16)
Josaphat ergo, et Juda, et omnes habitatores Jerusalem ceciderunt proni in terram coram Domino, et adoraverunt eum. (Liber II Paralipomenon 20, 18)