pronađen 214 Rezultati za: Christi

  • per probationem ministerii hujus, glorificantes Deum in obedientia confessionis vestræ, in Evangelium Christi, et simplicitate communicationis in illos, et in omnes, (Epistula II ad Corinthios 9, 13)

  • Ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi, qui in facie quidem humilis sum inter vos, absens autem confido in vos. (Epistula II ad Corinthios 10, 1)

  • et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi, (Epistula II ad Corinthios 10, 5)

  • Quæ secundum faciem sunt, videte. Si quis confidit sibi Christi se esse, hoc cogitet iterum apud se: quia sicut ipse Christi est, ita et nos. (Epistula II ad Corinthios 10, 7)

  • Non enim quasi non pertingentes ad vos, superextendimus nos: usque ad vos enim pervenimus in Evangelio Christi. (Epistula II ad Corinthios 10, 14)

  • Est veritas Christi in me, quoniam hæc gloriatio non infringetur in me in regionibus Achaiæ. (Epistula II ad Corinthios 11, 10)

  • Nam ejusmodi pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi. (Epistula II ad Corinthios 11, 13)

  • Ministri Christi sunt (ut minus sapiens dico), plus ego: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter. (Epistula II ad Corinthios 11, 23)

  • Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui est benedictus in sæcula, scit quod non mentior. (Epistula II ad Corinthios 11, 31)

  • et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. (Epistula II ad Corinthios 12, 9)

  • Gratia Domini nostri Jesu Christi, et caritas Dei, et communicatio Sancti Spiritus sit cum omnibus vobis. Amen. (Epistula II ad Corinthios 13, 13)

  • Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud Evangelium: (Epistula ad Galatas 1, 6)


“Vive-se de fé, não de sonhos.” São Padre Pio de Pietrelcina