pronađen 129 Rezultati za: Christus prophetia
Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 16)
Tunc præcepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 20)
Nec vocemini magistri: quia magister vester unus est, Christus. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 10)
multi enim venient in nomine meo, dicentes: Ego sum Christus: et multos seducent. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 5)
Tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, aut illic: nolite credere. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 23)
Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 63)
Congregatis ergo illis, dixit Pilatus: Quem vultis dimittam vobis: Barabbam, an Jesum, qui dicitur Christus? (Evangelium secundum Matthaeum 27, 17)
Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus? (Evangelium secundum Matthaeum 27, 22)
Tunc dicit illis: Vos vero quem me esse dicitis? Respondens Petrus, ait ei: Tu es Christus. (Evangelium secundum Marcum 8, 29)
Et tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis. (Evangelium secundum Marcum 13, 21)
Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei: Tu es Christus Filius Dei benedicti? (Evangelium secundum Marcum 14, 61)
Christus rex Israël descendat nunc de cruce, ut videamus, et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant, convitiabantur ei. (Evangelium secundum Marcum 15, 32)