pronađen 17 Rezultati za: Clamabunt
Clamabunt, et non erit qui salvet ; ad Dominum, et non exaudiet eos. (Liber II Samuelis 22, 42)
Propter multitudinem calumniatorum clamabunt, et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum. (Liber Iob 35, 9)
Ibi clamabunt, et non exaudiet, propter superbiam malorum. (Liber Iob 35, 12)
Simulatores et callidi provocant iram Dei, neque clamabunt cum vincti fuerint. (Liber Iob 36, 13)
Induti sunt arietes ovium, et valles abundabunt frumento ; clamabunt, etenim hymnum dicent. (Liber Psalmorum 64, 14)
Manus habent, et non palpabunt ; pedes habent, et non ambulabunt ; non clamabunt in gutture suo. (Liber Psalmorum 113, 15)
Erit in signum et in testimonium Domino exercituum in terra Ægypti ; clamabunt enim ad Dominum a facie tribulationis, et mittet eis salvatorem et propugnatorem qui liberet eos. (Liber Isaiae 19, 20)
Ecce videntes clamabunt foris ; angeli pacis amare flebunt. (Liber Isaiae 33, 7)
Sublevetur desertum et civitates ejus. In domibus habitabit Cedar: laudate, habitatores petræ ; de vertice montium clamabunt. (Liber Isaiae 42, 11)
Quam ob rem hæc dicit Dominus: Ecce ego inducam super eos mala de quibus exire non poterunt: et clamabunt ad me, et non exaudiam eos. (Liber Ieremiae 11, 11)
Et ibunt civitates Juda et habitatores Jerusalem, et clamabunt ad deos quibus libant, et non salvabunt eos in tempore afflictionis eorum. (Liber Ieremiae 11, 12)
Quia erit dies in qua clamabunt custodes in monte Ephraim: Surgite, et ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum. (Liber Ieremiae 31, 6)