pronađen 42 Rezultati za: Comedetis

  • omne quod habet divisam ungulam, et ruminat in pecoribus, comedetis. (Liber Leviticus 11, 3)

  • Quidquid autem ruminat quidem, et habet ungulam, sed non dividit eam, sicut camelus et cetera, non comedetis illud, et inter immunda reputabitis. (Liber Leviticus 11, 4)

  • Hæc sunt quæ gignuntur in aquis, et vesci licitum est: omne quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et stagnis, comedetis. (Liber Leviticus 11, 9)

  • execrandumque erit: carnes eorum non comedetis, et morticina vitabitis. (Liber Leviticus 11, 11)

  • Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit: et omne liquens quod bibitur de universo vase, immundum erit. (Liber Leviticus 11, 34)

  • Quidquid super pectus quadrupes graditur, et multos habet pedes, sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est. (Liber Leviticus 11, 42)

  • Anima enim omnis carnis in sanguine est: unde dixi filiis Israël: Sanguinem universæ carnis non comedetis, quia anima carnis in sanguine est: et quicumque comederit illum, interibit. (Liber Leviticus 17, 14)

  • eo die quo fuerit immolata, comedetis eam, et die altero: quidquid autem residuum fuerit in diem tertium, igne comburetis. (Liber Leviticus 19, 6)

  • Quinto autem anno comedetis fructus, congregantes poma, quæ proferunt. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 25)

  • Non comedetis cum sanguine. Non augurabimini, nec observabitis somnia. (Liber Leviticus 19, 26)

  • eodem die comedetis eam: non remanebit quidquam in mane alterius diei. Ego Dominus. (Liber Leviticus 22, 30)

  • et quintadecima die mensis hujus, solemnitas azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis. (Liber Leviticus 23, 6)


“Quem te agita e te atormenta é o demônio.Quem te consola é Deus”! São Padre Pio de Pietrelcina