pronađen 314 Rezultati za: Conversion of Saul
Tulit itaque rex duos filios Respha filiæ Aja quos peperit Sauli, Armoni, et Miphiboseth: et quinque filios Michol filiæ Saul quos genuerat Hadrieli filio Berzellai, qui fuit de Molathi, (Liber II Samuelis 21, 8)
Et nuntiata sunt David quæ fecerat Respha filia Aja, concubina Saul. (Liber II Samuelis 21, 11)
Et abiit David, et tulit ossa Saul, et ossa Jonathæ filii ejus, a viris Jabes Galaad, qui furati fuerant ea de platea Bethsan in qua suspenderant eos Philisthiim cum interfecissent Saul in Gelboë: (Liber II Samuelis 21, 12)
et asportavit inde ossa Saul, et ossa Jonathæ filii ejus: et colligentes ossa eorum qui affixi fuerant, (Liber II Samuelis 21, 13)
sepelierunt ea cum ossibus Saul et Jonathæ filii ejus in terra Benjamin, in latere, in sepulchro Cis patris ejus: feceruntque omnia quæ præceperat rex, et repropitiatus est Deus terræ post hæc. (Liber II Samuelis 21, 14)
Locutus est autem David Domino verba carminis hujus in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul. (Liber II Samuelis 22, 1)
Sed et Semla mortuus est, et regnavit pro eo Saul de Rohoboth, quæ juxta amnem sita est. (Liber I Paralipomenon 1, 48)
Mortuo quoque Saul, regnavit pro eo Balanan filius Achobor. (Liber I Paralipomenon 1, 49)
Filii Simeon: Namuel et Jamin, Jarib, Zara, Saul. (Liber I Paralipomenon 4, 24)
In diebus autem Saul præliati sunt contra Agareos, et interfecerunt illos, habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum, in omni plaga quæ respicit ad orientem Galaad. (Liber I Paralipomenon 5, 10)
Thahath filius ejus, Uriel filius ejus, Ozias filius ejus, Saul filius ejus. (Liber I Paralipomenon 6, 24)
Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul. Porro Saul genuit Jonathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal. (Liber I Paralipomenon 8, 33)