pronađen 691 Rezultati za: Coram

  • Et ne forte dicant in cordibus suis, omnem malitiam eorum me recordatum, nunc circumdederunt eos adinventiones suæ: coram facie mea factæ sunt. (Prophetia Osee 7, 2)

  • Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri, lætitia et exsultatio? (Prophetia Ioel 1, 16)

  • Ante faciem ejus ignis vorans, et post eum exurens flamma. Quasi hortus voluptatis terra coram eo, et post eum solitudo deserti, neque est qui effugiat eum. (Prophetia Ioel 2, 3)

  • Et si abierint in captivitatem coram inimicis suis, ibi mandabo gladio, et occidet eos: et ponam oculos meos super eos in malum, et non in bonum. (Prophetia Amos 9, 4)

  • Surge, et vade in Niniven, civitatem grandem, et prædica in ea, quia ascendit malitia ejus coram me. (Prophetia Ionae 1, 2)

  • Ascendet enim pandens iter ante eos: divident, et transibunt portam, et ingredientur per eam: et transibit rex eorum coram eis, et Dominus in capite eorum. (Prophetia Michaeae 2, 13)

  • Ascendit qui dispergat coram te, qui custodiat obsidionem: contemplare viam, conforta lumbos, robora virtutem valde. (Prophetia Nahum 2, 1)

  • in tempore illo quo adducam vos, et in tempore quo congregabo vos. Dabo enim vos in nomen, et in laudem omnibus populis terræ, cum convertero captivitatem vestram coram oculis vestris, dicit Dominus. (Prophetia Sophoniae 3, 20)

  • Et ostendit mihi Dominus Jesum sacerdotem magnum, stantem coram angelo Domini: et Satan stabat a dextris ejus ut adversaretur ei. (Prophetia Zachariae 3, 1)

  • Qui respondit, et ait ad eos qui stabant coram se, dicens: Auferte vestimenta sordida ab eo. Et dixit ad eum: Ecce abstuli a te iniquitatem tuam, et indui te mutatoriis. (Prophetia Zachariae 3, 4)

  • Audi, Jesu sacerdos magne, tu et amici tui, qui habitant coram te, quia viri portendentes sunt: ecce enim ego adducam servum meum Orientem. (Prophetia Zachariae 3, 8)

  • Quia ecce lapis quem dedi coram Jesu: super lapidem unum septem oculi sunt: ecce ego cælabo sculpturam ejus, ait Dominus exercituum, et auferam iniquitatem terræ illius in die una. (Prophetia Zachariae 3, 9)


“A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna”. São Padre Pio de Pietrelcina