pronađen 30 Rezultati za: Credit
Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam. (Evangelium secundum Ioannem 5, 24)
Dixit autem eis Jesus: Ego sum panis vitæ: qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet umquam. (Evangelium secundum Ioannem 6, 35)
Hæc est autem voluntas Patris mei, qui misit me: ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam æternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die. (Evangelium secundum Ioannem 6, 40)
Amen, amen dico vobis: qui credit in me, habet vitam æternam. (Evangelium secundum Ioannem 6, 47)
Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ. (Evangelium secundum Ioannem 7, 38)
Dixit ei Jesus: Ego sum resurrectio et vita: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet: (Evangelium secundum Ioannem 11, 25)
et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in æternum. Credis hoc? (Evangelium secundum Ioannem 11, 26)
Jesus autem clamavit, et dixit: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me. (Evangelium secundum Ioannem 12, 44)
Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat. (Evangelium secundum Ioannem 12, 46)
alioquin propter opera ipsa credite. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera quæ ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet: quia ego ad Patrem vado. (Evangelium secundum Ioannem 14, 12)
in hoc omnis qui credit, justificatur. (Actus Apostolorum 13, 39)
sicut scriptum est: Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali: et omnis qui credit in eum, non confundetur. (Epistula ad Romanos 9, 33)