pronađen 109 Rezultati za: Cuncta

  • ponentque cum eo omnia vasa, quibus in ministerio ejus utuntur, id est, ignium receptacula, fuscinulas ac tridentes, uncinos et batilla. Cuncta vasa altaris operient simul velamine janthinarum pellium, et inducent vectes. (Liber Numeri 4, 14)

  • Hæc autem erat factura candelabri, ex auro ductili, tam medius stipes, quam cuncta quæ ex utroque calamorum latere nascebantur: juxta exemplum quod ostendit Dominus Moysi, ita operatus est candelabrum. (Liber Numeri 8, 4)

  • Excubabuntque Levitæ ad præcepta tua, et ad cuncta opera tabernaculi: ita dumtaxat ut ad vasa sanctuarii et ad altare non accedant, ne et illi moriantur, et vos pereatis simul. (Liber Numeri 18, 3)

  • Et impositis capiti ejus manibus, cuncta replicavit quæ mandaverat Dominus. (Liber Numeri 27, 23)

  • Tu magis accede: et audi cuncta quæ dixerit Dominus Deus noster tibi: loquerisque ad nos, et nos audientes faciemus ea. (Liber Deuteronomii 5, 27)

  • Cum autem longior fuerit via, et locus quem elegerit Dominus Deus tuus, tibique benedixerit, nec potueris ad eum hæc cuncta portare, (Liber Deuteronomii 14, 24)

  • sed filium odiosæ agnoscet primogenitum, dabitque ei de his quæ habuerit cuncta duplicia: iste est enim principium liberorum ejus, et huic debentur primogenita. (Liber Deuteronomii 21, 17)

  • Confortare igitur, et esto robustus valde, ut custodias, et facias omnem legem, quam præcepit tibi Moyses servus meus: ne declines ab ea ad dexteram vel ad sinistram, ut intelligas cuncta quæ agis. (Liber Iosue 1, 7)

  • Misit ergo Josue ministros: qui currentes ad tabernaculum illius, repererunt cuncta abscondita in eodem loco, et argentum simul. (Liber Iosue 7, 22)

  • ubi dixit Josue: Quia turbasti nos, exturbet te Dominus in die hac. Lapidavitque eum omnis Israël: et cuncta quæ illius erant, igne consumpta sunt. (Liber Iosue 7, 25)

  • Post hæc legit omnia verba benedictionis et maledictionis, et cuncta quæ scripta erant in legis volumine. (Liber Iosue 8, 34)

  • At hi qui habitabant in Gabaon, audientes cuncta quæ fecerat Josue Jericho, et Hai, (Liber Iosue 9, 3)


“Não se fixe voluntariamente naquilo que o inimigo da alma lhe apresenta.” São Padre Pio de Pietrelcina