pronađen 300 Rezultati za: Cunctis
Erat autem Abraham senex, dierumque multorum: et Dominus in cunctis benedixerat ei. (Liber Genesis 24, 1)
Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quæ respicit Ægyptum introëuntibus Assyrios ; coram cunctis fratribus suis obiit. (Liber Genesis 25, 18)
Morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem, et refectis gregibus rursum super os putei ponerent. (Liber Genesis 29, 3)
minor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate tua quam explevisti servo tuo. In baculo meo transivi Jordanem istum: et nunc cum duabus turmis regredior. (Liber Genesis 32, 10)
Similiter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens: Iisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum. (Liber Genesis 32, 19)
Assensique sunt omnes, circumcisis cunctis maribus. (Liber Genesis 34, 24)
Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui. (Liber Genesis 37, 4)
Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait: Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu, (Liber Genesis 37, 35)
interrogavit homines loci illius: Ubi est mulier quæ sedebat in bivio? Respondentibus cunctis: Non fuit in loco ista meretrix. (Liber Genesis 38, 21)
Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens: habitavitque in domo domini sui, (Liber Genesis 39, 2)
Nec noverat aliquid, cunctis ei creditis: Dominus enim erat cum illo, et omnia opera ejus dirigebat. (Liber Genesis 39, 23)
Placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris ejus: (Liber Genesis 41, 37)