pronađen 31 Rezultati za: Dignus

  • respondit Joannes, dicens omnibus: Ego quidem aqua baptizo vos: veniet autem fortior me, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni: (Evangelium secundum Lucam 3, 16)

  • At illi cum venissent ad Jesum, rogabant eum sollicite, dicentes ei: Quia dignus est ut hoc illi præstes: (Evangelium secundum Lucam 7, 4)

  • Jesus autem ibat cum illis. Et cum jam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos, dicens: Domine, noli vexari: non enim sum dignus ut sub tectum meum intres: (Evangelium secundum Lucam 7, 6)

  • In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quæ apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. (Evangelium secundum Lucam 10, 7)

  • jam non sum dignus vocari filius tuus: fac me sicut unum de mercenariis tuis. (Evangelium secundum Lucam 15, 19)

  • Dixitque ei filius: Pater, peccavi in cælum, et coram te: jam non sum dignus vocari filius tuus. (Evangelium secundum Lucam 15, 21)

  • Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est: cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti. (Evangelium secundum Ioannem 1, 27)

  • Cum impleret autem Joannes cursum suum, dicebat: Quem me arbitramini esse, non sum ego: sed ecce venit post me, cujus non sum dignus calceamenta pedum solvere. (Actus Apostolorum 13, 25)

  • Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei. (Epistula I ad Corinthios 15, 9)

  • Fidelis sermo, et omni acceptione dignus: quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. (Epistula I ad Timotheum 1, 15)

  • Fidelis sermo, et omni acceptione dignus. (Epistula I ad Timotheum 4, 9)

  • Dicit enim Scriptura: Non alligabis os bovi trituranti. Et: Dignus est operarius mercede sua. (Epistula I ad Timotheum 5, 18)


“Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação.” São Padre Pio de Pietrelcina