pronađen 45 Rezultati za: Dives

  • His ille auditis, contristatus est: quia dives erat valde. (Evangelium secundum Lucam 18, 23)

  • Et ecce vir nomine Zachæus: et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives: (Evangelium secundum Lucam 19, 2)

  • Non enim est distinctio Judæi et Græci: nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum. (Epistula ad Romanos 10, 12)

  • Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis. (Epistula II ad Corinthios 8, 9)

  • Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos, (Epistula ad Ephesios 2, 4)

  • dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos fœni transibit ; (Epistula Iacobi 1, 10)

  • exortus est enim sol cum ardore, et arefecit fœnum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit: ita et dives in itineribus suis marcescet. (Epistula Iacobi 1, 11)

  • Scio tribulationem tuam, et paupertatem tuam, sed dives es: et blasphemaris ab his, qui se dicunt Judæos esse, et non sunt, sed sunt synagoga Satanæ. (Apocalypsis Ioannis 2, 9)

  • quia dicis: Quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo: et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et cæcus, et nudus. (Apocalypsis Ioannis 3, 17)


“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina