pronađen 386 Rezultati za: Dixerunt
Dixerunt ergo illi: Quid fecit tibi? quomodo aperuit tibi oculos? (Evangelium secundum Ioannem 9, 26)
Maledixerunt ergo ei, et dixerunt: Tu discipulus illius sis: nos autem Moysi discipuli sumus. (Evangelium secundum Ioannem 9, 28)
Responderunt, et dixerunt ei: In peccatis natus es totus, et tu doces nos? Et ejecerunt eum foras. (Evangelium secundum Ioannem 9, 34)
Et audierunt quidam ex pharisæis qui cum ipso erant, et dixerunt ei: Numquid et nos cæci sumus? (Evangelium secundum Ioannem 9, 40)
Dixerunt ergo discipuli ejus: Domine, si dormit, salvus erit. (Evangelium secundum Ioannem 11, 12)
Dixerunt ergo Judæi: Ecce quomodo amabat eum. (Evangelium secundum Ioannem 11, 36)
Quidam autem ex ipsis dixerunt: Non poterat hic, qui aperuit oculos cæci nati, facere ut hic non moreretur? (Evangelium secundum Ioannem 11, 37)
Quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisæos, et dixerunt eis quæ fecit Jesus. (Evangelium secundum Ioannem 11, 46)
Pharisæi ergo dixerunt ad semetipsos: Videtis quia nihil proficimus? ecce mundus totus post eum abiit. (Evangelium secundum Ioannem 12, 19)
Venit Philippus, et dicit Andreæ ; Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu. (Evangelium secundum Ioannem 12, 22)
Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem: Quid est hoc quod dicit nobis: Modicum, et non videbitis me ; et iterum modicum, et videbitis me, et quia vado ad Patrem? (Evangelium secundum Ioannem 16, 17)
Iterum ergo interrogavit eos: Quem quæritis? Illi autem dixerunt: Jesum Nazarenum. (Evangelium secundum Ioannem 18, 7)