pronađen 138 Rezultati za: Earum
locutique sunt ad eos in Silo terræ Chanaan, atque dixerunt: Dominus præcepit per manum Moysi, ut darentur nobis urbes ad habitandum, et suburbana earum ad alenda jumenta. (Liber Iosue 21, 2)
Dederuntque filii Israël de possessionibus suis juxta imperium Domini, civitates et suburbana earum. (Liber Iosue 21, 3)
Dederuntque filii Israël Levitis civitates et suburbana earum, sicut præcepit Dominus per manum Moysi, singulis sorte tribuentes. (Liber Iosue 21, 8)
Omnes civitates decem, et suburbana earum, datæ sunt filiis Caath inferioris gradus. (Liber Iosue 21, 26)
ne postquam intraveritis ad gentes quæ inter vos futuræ sunt, juretis in nomine deorum earum, et serviatis eis, et adoretis illos: (Liber Iosue 23, 7)
Perrexitque et cepit trecentas vulpes, caudasque earum junxit ad caudas, et faces ligavit in medio: (Liber Iudicum 15, 4)
Et apprehendens ambas columnas quibus innitebatur domus, alteramque earum dextera et alteram læva tenens, (Liber Iudicum 16, 29)
Cumque venerint patres earum, ac fratres, et adversum vos queri cœperint atque jurgari, dicemus eis: Miseremini eorum: non enim rapuerunt eas jure bellantium atque victorum: sed rogantibus ut acciperent, non dedistis, et a vestra parte peccatum est. (Liber Iudicum 21, 22)
Nunc ergo arripite et facite plaustrum novum unum: et duas vaccas fœtas, quibus non est impositum jugum, jungite in plaustro, et recludite vitulos earum domi. (Liber I Samuelis 6, 7)
Fecerunt ergo illi hoc modo: et tollentes duas vaccas quæ lactabant vitulos, junxerunt ad plaustrum, vitulosque earum concluserunt domi. (Liber I Samuelis 6, 10)
Tales autem rotæ erant quales solent in curru fieri : et axes earum, et radii, et canthi, et modioli, omnia fusilia. (Liber I Regum 7, 33)
de gentibus super quibus dixit Dominus filiis Israël : Non ingrediemini ad eas, neque de illis ingredientur ad vestras : certissime enim avertent corda vestra ut sequamini deos earum. His itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore. (Liber I Regum 11, 2)