pronađen 545 Rezultati za: Eas

  • Viri ergo justi sunt: hi judicabunt eas judicio adulterarum, et judicio effundentium sanguinem: quia adulteræ sunt, et sanguis in manibus earum. (Prophetia Ezechielis 23, 45)

  • Hæc enim dicit Dominus Deus: Adduc ad eas multitudinem, et trade eas in tumultum et in rapinam. (Prophetia Ezechielis 23, 46)

  • et vineas et arietes temperabit in muros tuos, et turres tuas destruet in armatura sua. (Prophetia Ezechielis 26, 9)

  • Ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas: populum tuum gladio cædet, et statuæ tuæ nobiles in terram corruent. (Prophetia Ezechielis 26, 11)

  • et habitabunt in ea securi, et ædificabunt domos, et plantabunt vineas, et habitabunt confidenter, cum fecero judicia in omnibus qui adversantur eis per circuitum: et scient quia ego Dominus Deus eorum. (Prophetia Ezechielis 28, 26)

  • Et perdam omnia jumenta ejus, quæ erant super aquas plurimas: et non conturbabit eas pes hominis ultra, neque ungula jumentorum turbabit eas. (Prophetia Ezechielis 32, 13)

  • Quia hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse requiram oves meas, et visitabo eas. (Prophetia Ezechielis 34, 11)

  • Sicut visitat pastor gregem suum, in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum, sic visitabo oves meas, et liberabo eas de omnibus locis in quibus dispersæ fuerant in die nubis et caliginis. (Prophetia Ezechielis 34, 12)

  • Et educam eas de populis, et congregabo eas de terris, et inducam eas in terram suam, et pascam eas in montibus Israël, in rivis, et in cunctis sedibus terræ. (Prophetia Ezechielis 34, 13)

  • In pascuis uberrimis pascam eas, et in montibus excelsis Israël erunt pascua earum: ibi requiescent in herbis virentibus, et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israël. (Prophetia Ezechielis 34, 14)

  • Ego pascam oves meas, et ego eas accubare faciam, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 34, 15)

  • Et suscitabo super eas pastorem unum qui pascat eas, servum meum David: ipse pascet eas, et ipse erit eis in pastorem. (Prophetia Ezechielis 34, 23)


“O Santo Sacrifício da Missa é o sufrágio mais eficaz, que ultrapassa todas as orações, as boas obras e as penitências. Infalivelmente produz seu efeito para vantagem das almas por sua virtude própria e imediata.” São Padre Pio de Pietrelcina