pronađen 181 Rezultati za: Egressus

  • Tunc egressus Tobias, invenit juvenem splendidum stantem præcinctum, et quasi paratum ad ambulandum. (Liber Thobis 5, 5)

  • Egressus est itaque illo die Aman lætus et alacer. Cumque vidisset Mardochæum sedentem ante fores palatii, et non solum non assurrexisse sibi, sed nec motum quidem de loco sessionis suæ, indignatus est valde: (Liber Esther 5, 9)

  • et dixit: Nudus egressus sum de utero matris meæ, et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit ; sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum. (Liber Iob 1, 21)

  • Egressus igitur Satan a facie Domini, percussit Job ulcere pessimo, a planta pedis usque ad verticem ejus ; (Liber Iob 2, 7)

  • Quare non in vulva mortuus sum? egressus ex utero non statim perii? (Liber Iob 3, 11)

  • si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me: et non magis tacui, nec egressus sum ostium. (Liber Iob 31, 34)

  • Et factum est, postquam percussit Alexander Philippi Macedo, qui primus regnavit in Græcia, egressus de terra Cethim, Darium regem Persarum et Medorum: (Liber I Maccabaeorum 1, 1)

  • Judas autem egressus est ad Carnion, interfectis viginti quinque millibus. (Liber II Maccabaeorum 12, 26)

  • Sicut egressus est nudus de utero matris suæ, sic revertetur, et nihil auferet secum de labore suo. (Liber Ecclesiastes 5, 14)

  • Et egressus est ad eum Eliacim, filius Helciæ, qui erat super domum, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph, a commentariis. (Liber Isaiae 36, 3)

  • Et audivit de Tharaca rege Æthiopiæ, dicentes: Egressus est ut pugnet contra te. Quod cum audisset, misit nuntios ad Ezechiam, dicens: (Liber Isaiae 37, 9)

  • Egressus est autem angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Et surrexerunt mane, et ecce omnes cadavera mortuorum. (Liber Isaiae 37, 36)


“Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!” São Padre Pio de Pietrelcina