pronađen 18 Rezultati za: Elcana
Filii quoque Core : Aser, et Elcana, et Abiasaph : hæ sunt cognationes Coritarum. (Liber Exodus 6, 24)
Fuit vir unus de Ramathaimsophim, de monte Ephraim, et nomen ejus Elcana, filius Jeroham, filii Eliu, filii Thohu, filii Suph, Ephrathæus: (Liber I Samuelis 1, 1)
Venit ergo dies, et immolavit Elcana, deditque Phenennæ uxori suæ, et cunctis filiis ejus et filiabus, partes: (Liber I Samuelis 1, 4)
Dixit ergo ei Elcana vir suus: Anna, cur fles? et quare non comedis? et quam ob rem affligitur cor tuum? numquid non ego melior tibi sum, quam decem filii? (Liber I Samuelis 1, 8)
Et surrexerunt mane, et adoraverunt coram Domino: reversique sunt, et venerunt in domum suam Ramatha. Cognovit autem Elcana Annam uxorem suam: et recordatus est ejus Dominus. (Liber I Samuelis 1, 19)
Ascendit autem vir ejus Elcana, et omnis domus ejus, ut immolaret Domino hostiam solemnem, et votum suum. (Liber I Samuelis 1, 21)
Et ait ei Elcana vir suus: Fac quod bonum tibi videtur, et mane donec ablactes eum: precorque ut impleat Dominus verbum suum. Mansit ergo mulier, et lactavit filium suum, donec amoveret eum a lacte. (Liber I Samuelis 1, 23)
Et abiit Elcana Ramatha, in domum suam: puer autem erat minister in conspectu Domini ante faciem Heli sacerdotis. (Liber I Samuelis 2, 11)
Elcana filius ejus, Abiasaph filius ejus, Asir filius ejus, (Liber I Paralipomenon 6, 23)
Filii Elcana, Amasai et Achimoth (Liber I Paralipomenon 6, 25)
et Elcana. Filii Elcana: Sophai filius ejus, Nahath filius ejus, (Liber I Paralipomenon 6, 26)
Eliab filius ejus, Jeroham filius ejus, Elcana filius ejus. (Liber I Paralipomenon 6, 27)