pronađen 268 Rezultati za: Exercituum

  • Hæc dicit Dominus Deus: Et corruent fulcientes Ægyptum, et destruetur superbia imperii ejus: a turre Syenes gladio cadent in ea, ait Dominus Deus exercituum. (Prophetia Ezechielis 30, 6)

  • Et sanctificabo nomen meum magnum quod pollutum est inter gentes, quod polluistis in medio earum: ut sciant gentes quia ego Dominus, ait Dominus exercituum, cum sanctificatus fuero in vobis coram eis. (Prophetia Ezechielis 36, 23)

  • Filii autem ejus provocabuntur, et congregabunt multitudinem exercituum plurimorum: et veniet properans, et inundans: et revertetur, et concitabitur, et congredietur cum robore ejus. (Prophetia Danielis 11, 10)

  • Et Dominus Deus exercituum, Dominus memoriale ejus. (Prophetia Osee 12, 5)

  • Audite, et contestamini in domo Jacob, dicit Dominus Deus exercituum ; (Prophetia Amos 3, 13)

  • Quia ecce formans montes, et creans ventum, et annuntians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens super excelsa terræ: Dominus Deus exercituum nomen ejus. (Prophetia Amos 4, 13)

  • Quærite bonum, et non malum, ut vivatis ; et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis. (Prophetia Amos 5, 14)

  • Odite malum et diligite bonum, et constituite in porta judicium: si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Joseph. (Prophetia Amos 5, 15)

  • Propterea hæc dicit Dominus Deus exercituum, dominator: In omnibus plateis planctus ; et in cunctis quæ foris sunt, dicetur: Væ, væ ! et vocabunt agricolam ad luctum, et ad planctum eos qui sciunt plangere. (Prophetia Amos 5, 16)

  • Et migrare vos faciam trans Damascum, dicit Dominus: Deus exercituum nomen ejus. (Prophetia Amos 5, 27)

  • Juravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus Deus exercituum: Detestor ego superbiam Jacob, et domos ejus odi, et tradam civitatem cum habitatoribus suis. (Prophetia Amos 6, 8)

  • Ecce enim suscitabo super vos, domus Israël, dicit Dominus Deus exercituum, gentem, et conteret vos ab introitu Emath usque ad torrentem deserti. (Prophetia Amos 6, 15)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina