pronađen 268 Rezultati za: Exercituum

  • Et qui procul sunt, venient, et ædificabunt in templo Domini: et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos. Erit autem hoc, si auditu audieritis vocem Domini Dei vestri. (Prophetia Zachariae 6, 15)

  • ut dicerent sacerdotibus domus Domini exercituum, et prophetis, loquentes: Numquid flendum est mihi in quinto mense, vel sanctificare me debeo, sicut jam feci multis annis? (Prophetia Zachariae 7, 3)

  • Et factum est verbum Domini exercituum ad me, dicens: (Prophetia Zachariae 7, 4)

  • Hæc ait Dominus exercituum, dicens: Judicium verum judicate, et misericordiam et miserationes facite, unusquisque cum fratre suo. (Prophetia Zachariae 7, 9)

  • Et cor suum posuerunt ut adamantem, ne audirent legem, et verba quæ misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum prophetarum priorum: et facta est indignatio magna a Domino exercituum. (Prophetia Zachariae 7, 12)

  • Et factum est sicut locutus est, et non audierunt: sic clamabunt et non exaudiam, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Zachariae 7, 13)

  • Et factum est verbum Domini exercituum, dicens: (Prophetia Zachariae 8, 1)

  • Hæc dicit Dominus exercituum: Zelatus sum Sion zelo magno, et indignatione magna zelatus sum eam. (Prophetia Zachariae 8, 2)

  • Hæc dicit Dominus exercituum: Reversus sum ad Sion, et habitabo in medio Jerusalem: et vocabitur Jerusalem civitas veritatis, et mons Domini exercituum mons sanctificatus. (Prophetia Zachariae 8, 3)

  • Hæc dicit Dominus exercituum: Adhuc habitabunt senes et anus in plateis Jerusalem, et viri baculus in manu ejus præ multitudine dierum. (Prophetia Zachariae 8, 4)

  • Hæc dicit Dominus exercituum: Si videbitur difficile in oculis reliquiarum populi hujus in diebus illis, numquid in oculis meis difficile erit? dicit Dominus exercituum. (Prophetia Zachariae 8, 6)

  • Hæc dicit Dominus exercituum: Ecce ego salvabo populum meum de terra orientis et de terra occasus solis. (Prophetia Zachariae 8, 7)


“Jesus está com você, e o Cireneu não deixa de ajudar-te a subir o Calvário.” São Padre Pio de Pietrelcina