pronađen 228 Rezultati za: Faciam
et ait: Faciam mihi nomen, et glorificabor in regno, et debellabo Judam, et eos qui cum ipso sunt, qui spernebant verbum regis. (Liber I Maccabaeorum 3, 14)
Et nunc faciam tibi quod scripsisti: sed occurre mihi Ptolemaidam, ut videamus invicem nos, et spondeam tibi sicut dixisti. (Liber I Maccabaeorum 10, 56)
Et misit Demetrius ad Jonathan, dicens: Non hæc tantum faciam tibi, et genti tuæ, sed gloria illustrabo te, et gentem tuam, cum fuerit opportunum. (Liber I Maccabaeorum 11, 42)
At ille respondens patria voce, dixit: Non faciam. Propter quod et iste, sequenti loco, primi tormenta suscepit: (Liber II Maccabaeorum 7, 8)
Igitur his erga Nicanorem gestis, et ex illis temporibus ab Hebræis civitate possessa, ego quoque in his faciam finem sermonis. (Liber II Maccabaeorum 15, 38)
Ne dicas: Quomodo fecit mihi, sic faciam ei ; reddam unicuique secundum opus suum. (Liber Proverbiorum 24, 29)
Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineæ meæ: auferam sepem ejus, et erit in direptionem ; diruam maceriam ejus, et erit in conculcationem. (Liber Isaiae 5, 5)
Numquid non sicut feci Samariæ et idolis ejus, sic faciam Jerusalem et simulacris ejus? (Liber Isaiae 10, 11)
Et visitabo super orbis mala, et contra impios iniquitatem eorum ; et quiescere faciam superbiam infidelium, et arrogantiam fortium humiliabo. (Liber Isaiae 13, 11)
Et pascentur primogeniti pauperum, et pauperes fiducialiter requiescent ; et interire faciam in fame radicem tuam, et reliquias tuas interficiam. (Liber Isaiae 14, 30)
et concurrere faciam Ægyptios adversus Ægyptios ; et pugnabit vir contra fratrem suum, et vir contra amicum suum, civitas adversus civitatem, regnum adversus regnum. (Liber Isaiae 19, 2)
ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo ; peribit enim sapientia a sapientibus ejus, et intellectus prudentium ejus abscondetur. (Liber Isaiae 29, 14)