pronađen 193 Rezultati za: Facies

  • et conteretur. Torsiones et dolores tenebunt ; quasi parturiens dolebunt: unusquisque ad proximum suum stupebit, facies combustæ vultus eorum. (Liber Isaiae 13, 8)

  • Sicut æstus in siti, tumultum alienorum humiliabis ; et quasi calore sub nube torrente, propaginem fortium marcescere facies. (Liber Isaiae 25, 5)

  • Tu autem vastata, quid facies? cum vestieris te coccino, cum ornata fueris monili aureo, et pinxeris stibio oculos tuos, frustra componeris: contempserunt te amatores tui ; animam tuam quærent. (Liber Ieremiae 4, 30)

  • Domine, oculi tui respiciunt fidem: percussisti eos, et non doluerunt ; attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam: induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti. (Liber Ieremiae 5, 3)

  • Si cum peditibus currens laborasti, quomodo contendere poteris cum equis? cum autem in terra pacis securus fueris, quid facies in superbia Jordanis? (Liber Ieremiae 12, 5)

  • Vade, et dices Hananiæ: Hæc dicit Dominus: Catenas ligneas contrivisti, et facies pro eis catenas ferreas. (Liber Ieremiae 28, 13)

  • Interrogate, et videte si generat masculus: quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum, quasi parturientis, et conversæ sunt universæ facies in auruginem? (Liber Ieremiae 30, 6)

  • Et verterunt ad me terga, et non facies, cum docerem eos diluculo et erudirem, et nollent audire, ut acciperent disciplinam. (Liber Ieremiae 32, 33)

  • Et assumam reliquias Judæ, qui posuerunt facies suas ut ingrederentur terram Ægypti, et habitarent ibi, et consumentur omnes in terra Ægypti: cadent in gladio, et in fame, et consumentur a minimo usque ad maximum: in gladio et in fame morientur, et erunt in jusjurandum, et in miraculum, et in maledictionem, et in opprobrium. (Liber Ieremiae 44, 12)

  • in Sion interrogabunt viam, huc facies eorum: venient, et apponentur ad Dominum fœdere sempiterno, quod nulla oblivione delebitur. (Liber Ieremiae 50, 5)

  • Confusi sumus, quoniam audivimus opprobrium: operuit ignominia facies nostras, quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini. (Liber Ieremiae 51, 51)

  • Heth. Denigrata est super carbones facies eorum et non sunt cogniti in plateis ; adhæsit cutis eorum ossibus: aruit, et facta est quasi lignum. (Lamentationes 4, 8)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina