pronađen 121 Rezultati za: Facti
Omnes declinaverunt ; simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. (Liber Psalmorum 52, 4)
Quomodo facti sunt in desolationem? subito defecerunt: perierunt propter iniquitatem suam. (Liber Psalmorum 72, 19)
Facti sumus opprobrium vicinis nostris ; subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt. (Liber Psalmorum 78, 4)
Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum ; cito anticipent nos misericordiæ tuæ, quia pauperes facti sumus nimis. (Liber Psalmorum 78, 8)
Etenim Assur venit cum illis: facti sunt in adjutorium filiis Lot. (Liber Psalmorum 82, 9)
Disperierunt in Endor ; facti sunt ut stercus terræ. (Liber Psalmorum 82, 11)
Et pauci facti sunt et vexati sunt, a tribulatione malorum et dolore. (Liber Psalmorum 106, 39)
Moab lebes spei meæ: in Idumæam extendam calceamentum meum ; mihi alienigenæ amici facti sunt. (Liber Psalmorum 107, 10)
Appropinquaverunt persequentes me iniquitati: a lege autem tua longe facti sunt. (Liber Psalmorum 118, 150)
Canticum graduum. In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati. (Liber Psalmorum 125, 1)
Magnificavit Dominus facere nobiscum ; facti sumus lætantes. (Liber Psalmorum 125, 3)
Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi. (Liber Psalmorum 138, 22)