pronađen 99 Rezultati za: Fide

  • Infirmum autem in fide assumite, non in disceptationibus cogitationum. (Epistula ad Romanos 14, 1)

  • Qui autem discernit, si manducaverit, damnatus est: quia non ex fide. Omne autem, quod non est ex fide, peccatum est. (Epistula ad Romanos 14, 23)

  • Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini. (Epistula I ad Corinthios 16, 13)

  • Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, non veni ultra Corinthum: non quia dominamur fidei vestræ, sed adjutores sumus gaudii vestri: nam fide statis. (Epistula II ad Corinthios 1, 23)

  • Sed sicut in omnibus abundatis fide, et sermone, et scientia, et omni sollicitudine, insuper et caritate vestra in nos, ut et in hac gratia abundetis. (Epistula II ad Corinthios 8, 7)

  • Vosmetipsos tentate si estis in fide: ipsi vos probate. An non cognoscitis vosmetipsos quia Christus Jesus in vobis est? nisi forte reprobi estis. (Epistula II ad Corinthios 13, 5)

  • Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi: et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis: propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro. (Epistula ad Galatas 2, 16)

  • Vivo autem, jam non ego: vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne: in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me. (Epistula ad Galatas 2, 20)

  • cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahæ. (Epistula ad Galatas 3, 7)

  • Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, prænuntiavit Abrahæ: Quia benedicentur in te omnes gentes. (Epistula ad Galatas 3, 8)

  • Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham. (Epistula ad Galatas 3, 9)

  • Quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est: quia justus ex fide vivit. (Epistula ad Galatas 3, 11)


“E’ na dor que o amor se torna mais forte.” São Padre Pio de Pietrelcina