pronađen 159 Rezultati za: Filia

  • Cumque intrasset arca Domini in civitatem David, Michol filia Saul, prospiciens per fenestram, vidit regem David subsilientem atque saltantem coram Domino: et despexit eum in corde suo. (Liber II Samuelis 6, 16)

  • Reversusque est David ut benediceret domui suæ: et egressa Michol filia Saul in occursum David, ait: Quam gloriosus fuit hodie rex Israël discooperiens se ante ancillas servorum suorum, et nudatus est, quasi si nudetur unus de scurris. (Liber II Samuelis 6, 20)

  • Misit ergo rex, et requisivit quæ esset mulier. Nuntiatumque est ei quod ipsa esset Bethsabee filia Eliam, uxor Uriæ Hethæi. (Liber II Samuelis 11, 3)

  • Pauper autem nihil habebat omnino, præter ovem unam parvulam quam emerat et nutrierat, et quæ creverat apud eum cum filiis ejus simul, de pane illius comedens, et de calice ejus bibens, et in sinu illius dormiens: eratque illi sicut filia. (Liber II Samuelis 12, 3)

  • Nati sunt autem Absalom filii tres, et filia una nomine Thamar, elegantis formæ. (Liber II Samuelis 14, 27)

  • Tollens autem Respha filia Aja cilicium, substravit sibi supra petram ab initio messis, donec stillaret aqua super eos de cælo: et non dimisit aves lacerare eos per diem, neque bestias per noctem. (Liber II Samuelis 21, 10)

  • Et nuntiata sunt David quæ fecerat Respha filia Aja, concubina Saul. (Liber II Samuelis 21, 11)

  • Filia autem Pharaonis ascendit de civitate David in domum suam, quam ædificaverat ei Salomon : tunc ædificavit Mello. (Liber I Regum 9, 24)

  • Tribus annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Maacha filia Abessalom. (Liber I Regum 15, 2)

  • et quadraginta et uno anno regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Maacha filia Abessalom. (Liber I Regum 15, 10)

  • Triginta quinque annorum erat cum regnare cœpisset, et viginti quinque annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Azuba filia Salai. (Liber I Regum 22, 42)

  • Ambulavitque in viis regum Israël, sicut ambulaverat domus Achab: filia enim Achab erat uxor ejus: et fecit quod malum est in conspectu Domini. (Liber II Regum 8, 18)


“Jesus está com você, e o Cireneu não deixa de ajudar-te a subir o Calvário.” São Padre Pio de Pietrelcina