pronađen 889 Rezultati za: Filius Dei
Dixerunt autem omnes: Tu ergo es Filius Dei? Qui ait: Vos dicitis, quia ego sum. (Evangelium secundum Lucam 22, 70)
Deum nemo vidit umquam: unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. (Evangelium secundum Ioannem 1, 18)
Et ego vidi: et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei. (Evangelium secundum Ioannem 1, 34)
Et adduxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum Jesus, dixit: Tu es Simon, filius Jona ; tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. (Evangelium secundum Ioannem 1, 42)
Respondit ei Nathanaël, et ait: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israël. (Evangelium secundum Ioannem 1, 49)
Et nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis, qui est in cælo. (Evangelium secundum Ioannem 3, 13)
Venit ergo iterum in Cana Galilææ, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum. (Evangelium secundum Ioannem 4, 46)
Dicit ad eum regulus: Domine, descende priusquam moriatur filius meus. (Evangelium secundum Ioannem 4, 49)
Dicit ei Jesus: Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni quem dixit ei Jesus, et ibat. (Evangelium secundum Ioannem 4, 50)
Jam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt dicentes, quia filius ejus viveret. (Evangelium secundum Ioannem 4, 51)
Cognovit ergo pater, quia illa hora erat in qua dixit ei Jesus: Filius tuus vivit ; et credidit ipse et domus ejus tota. (Evangelium secundum Ioannem 4, 53)
Amen, amen dico vobis: non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quæcumque enim ille fecerit, hæc et Filius similiter facit. (Evangelium secundum Ioannem 5, 19)