pronađen 130 Rezultati za: Fuerunt

  • Senes Giblii et prudentes ejus habuerunt nautas ad ministerium variæ supellectilis tuæ: omnes naves maris, et nautæ earum, fuerunt in populo negotiationis tuæ. (Prophetia Ezechielis 27, 9)

  • Cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei ; abietes non adæquaverunt summitatem ejus, et platani non fuerunt æquæ frondibus illius: omne lignum paradisi Dei non est assimilatum illi, et pulchritudini ejus. (Prophetia Ezechielis 31, 8)

  • In ruina ejus habitaverunt omnia volatilia cæli, et in ramis ejus fuerunt universæ bestiæ regionis. (Prophetia Ezechielis 31, 13)

  • Et non dormient cum fortibus, cadentibusque, et incircumcisis, qui descenderunt ad infernum cum armis suis, et posuerunt gladios suos sub capitibus suis, et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum: quia terror fortium facti sunt in terra viventium. (Prophetia Ezechielis 32, 27)

  • Post dies multos visitaberis: in novissimo annorum venies ad terram quæ reversa est a gladio, et congregata est de populis multis ad montes Israël, qui fuerunt deserti jugiter: hæc de populis educta est, et habitabunt in ea confidenter universi. (Prophetia Ezechielis 38, 8)

  • Fuerunt ergo inter eos de filiis Juda, Daniel, Ananias, Misaël, et Azarias. (Prophetia Danielis 1, 6)

  • Æthiopia fortitudo ejus, et Ægyptus, et non est finis ; Africa et Libyes fuerunt in auxilio tuo. (Prophetia Nahum 3, 9)

  • Et confortabo domum Juda, et domum Joseph salvabo: et convertam eos, quia miserebor eorum: et erunt sicut fuerunt quando non projeceram eos: ego enim Dominus Deus eorum, et exaudiam eos. (Prophetia Zachariae 10, 6)

  • gaudete, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cælis. Sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 12)

  • Tunc ait servis suis: Nuptiæ quidem paratæ sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni: (Evangelium secundum Matthaeum 22, 8)

  • Erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturæ, quam condidit Deus usque nunc, neque fient. (Evangelium secundum Marcum 13, 19)

  • sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis: (Evangelium secundum Lucam 1, 2)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina