pronađen 354 Rezultati za: Fuit
Verba Amos, qui fuit in pastoribus de Thecue, quæ vidit super Israël in diebus Oziæ, regis Juda, et in diebus Jeroboam, filii Joas, regis Israël, ante duos annos terræmotus. (Prophetia Amos 1, 1)
Percussi vos vento urente, et aurugine, et grandine omnia opera manuum vestrarum: et non fuit in vobis qui reverteretur ad me, dicit Dominus. (Prophetia Aggaei 2, 18)
Pactum meum fuit cum eo vitæ et pacis: et dedi ei timorem, et timuit me, et a facie nominis mei pavebat. (Prophetia Malachiae 2, 5)
Lex veritatis fuit in ore ejus, et iniquitas non est inventa in labiis ejus: in pace et in æquitate ambulavit mecum, et multos avertit ab iniquitate. (Prophetia Malachiae 2, 6)
David autem rex genuit Salomonem ex ea quæ fuit Uriæ. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 6)
et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 27)
Ita Pater: quoniam sic fuit placitum ante te. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 26)
Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 40)
Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 21)
Ait illis: Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras: ab initio autem non fuit sic. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 8)
Et nemo poterat ei respondere verbum: neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 46)
erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 21)