pronađen 289 Rezultati za: Fur
Desiderium justorum omne bonum est ; præstolatio impiorum furor. (Liber Proverbiorum 11, 23)
Responsio mollis frangit iram ; sermo durus suscitat furorem. (Liber Proverbiorum 15, 1)
Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso: (Liber Proverbiorum 22, 24)
Ira non habet misericordiam nec erumpens furor, et impetum concitati ferre quis poterit? (Liber Proverbiorum 27, 4)
Homines pestilentes dissipant civitatem ; sapientes vero avertunt furorem. (Liber Proverbiorum 29, 8)
Qui cum fure participat odit animam suam ; adjurantem audit, et non indicat. (Liber Proverbiorum 29, 24)
ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam: Quis est Dominus? aut egestate compulsus, furer, et perjurem nomen Dei mei. (Liber Proverbiorum 30, 9)
et omnia commista sunt: sanguis, homicidium, furtum et fictio, corruptio et infidelitas, turbatio et perjurium, tumultus bonorum, (Liber Sapientiae 14, 25)
super furem enim est confusio et pœnitentia, et denotatio pessima super bilinguem: susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia. (Liber Ecclesiasticus 5, 17)
Potior fur quam assiduitas viri mendacis: perditionem autem ambo hæreditabunt. (Liber Ecclesiasticus 20, 27)
Ira et furor utraque execrabilia sunt, et vir peccator continens erit illorum. (Liber Ecclesiasticus 27, 33)
Excita furorem, et effunde iram. (Liber Ecclesiasticus 36, 8)