pronađen 300 Rezultati za: Gentes
ut cognoscant gentes potentiam ejus, quia contra Deum pugnare non est facile. Et secutus est a tergo potentis: (Liber Ecclesiasticus 46, 8)
Duas gentes odit anima mea: tertia autem non est gens quam oderim: (Liber Ecclesiasticus 50, 27)
Et erit in novissimis diebus: præparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles ; et fluent ad eum omnes gentes, (Liber Isaiae 2, 2)
Et judicabit gentes, et arguet populos multos ; et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces. Non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad prælium. (Liber Isaiae 2, 4)
In die illa radix Jesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulchrum ejus gloriosum. (Liber Isaiae 11, 10)
cædentem populos in indignatione plaga insanabili, subjicientem in furore gentes, persequentem crudeliter. (Liber Isaiae 14, 6)
Quomodo cecidisti de cælo, Lucifer, qui mane oriebaris? corruisti in terram, qui vulnerabas gentes? (Liber Isaiae 14, 12)
Hoc consilium quod cogitavi super omnem terram ; et hæc est manus extenta super universas gentes. (Liber Isaiae 14, 26)
Spiritus ejus velut torrens inundans usque ad medium colli, ad perdendas gentes in nihilum, et frenum erroris quod erat in maxillis populorum. (Liber Isaiae 30, 28)
A voce angeli fugerunt populi, et ab exaltatione tua dispersæ sunt gentes. (Liber Isaiae 33, 3)
Accedite, gentes, et audite ; et populi, attendite: audiat terra, et plenitudo ejus ; orbis, et omne germen ejus. (Liber Isaiae 34, 1)
Quia indignatio Domini super omnes gentes, et furor super universam militiam eorum: interfecit eos, et dedit eos in occisionem. (Liber Isaiae 34, 2)