pronađen 118 Rezultati za: Gladium

  • Extendisse autem Jeremiam dextram, et dedisse Judæ gladium aureum, dicentem: (Liber II Maccabaeorum 15, 15)

  • Accipe sanctum gladium munus a Deo, in quo dejicies adversarios populi mei Israël. (Liber II Maccabaeorum 15, 16)

  • Ad amicum etsi produxeris gladium, non desperes: est enim regressus. Ad amicum (Liber Ecclesiasticus 22, 26)

  • Et judicabit gentes, et arguet populos multos ; et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces. Non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad prælium. (Liber Isaiae 2, 4)

  • Et posuit os meum quasi gladium acutum, in umbra manus suæ protexit me, et posuit me sicut sagittam electam: in pharetra sua abscondit me. (Liber Isaiae 49, 2)

  • Negaverunt Dominum, et dixerunt: Non est ipse: neque veniet super nos malum: gladium et famem non videbimus. (Liber Ieremiae 5, 12)

  • Et dispergam eos in gentibus quas non noverunt ipsi et patres eorum, et mittam post eos gladium, donec consumantur. (Liber Ieremiae 9, 16)

  • Et dixi: A, a, a, Domine Deus: prophetæ dicunt eis: Non videbitis gladium, et fames non erit in vobis: sed pacem veram dabit vobis in loco isto. (Liber Ieremiae 14, 13)

  • Quod si dixerint ad te: Quo egrediemur? dices ad eos: Hæc dicit Dominus: Qui ad mortem, ad mortem, et qui ad gladium, ad gladium, et qui ad famem, ad famem, et qui ad captivitatem, ad captivitatem. (Liber Ieremiae 15, 2)

  • Et visitabo super eos quatuor species, dicit Dominus: gladium ad occisionem, et canes ad lacerandum, et volatilia cæli et bestias terræ ad devorandum et dissipandum. (Liber Ieremiae 15, 3)

  • Infirmata est quæ peperit septem ; defecit anima ejus: occidit ei sol cum adhuc esset dies: confusa est, et erubuit: et residuos ejus in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum, ait Dominus. (Liber Ieremiae 15, 9)

  • Et mittam in eis gladium, et famem, et pestem, donec consumantur de terra quam dedi eis et patribus eorum. (Liber Ieremiae 24, 10)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina