pronađen 70 Rezultati za: Habes
Quo audito, Jesus ait ei: Adhuc unum tibi deest: omnia quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me. (Evangelium secundum Lucam 18, 22)
Dicit ei mulier: Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est: unde ergo habes aquam vivam? (Evangelium secundum Ioannem 4, 11)
quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir: hoc vere dixisti. (Evangelium secundum Ioannem 4, 18)
Respondit ergo ei Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? verba vitæ æternæ habes: (Evangelium secundum Ioannem 6, 69)
Quid me quæritis interficere? Respondit turba, et dixit: Dæmonium habes: quis te quærit interficere? (Evangelium secundum Ioannem 7, 20)
Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei: Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et dæmonium habes? (Evangelium secundum Ioannem 8, 48)
Dixerunt ergo Judæi: Nunc cognovimus quia dæmonium habes. Abraham mortuus est, et prophetæ ; et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in æternum. (Evangelium secundum Ioannem 8, 52)
Dixerunt ergo Judæi ad eum: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti? (Evangelium secundum Ioannem 8, 57)
Apprehendens autem tribunus manum illius, secessit cum eo seorsum, et interrogavit illum: Quid est quod habes indicare mihi? (Actus Apostolorum 23, 19)
Tu fidem habes? penes temetipsum habe coram Deo. Beatus qui non judicat semetipsum in eo quod probat. (Epistula ad Romanos 14, 22)
Quis enim te discernit? quid autem habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? (Epistula I ad Corinthios 4, 7)
audiens caritatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos: (Epistulam ad Philemonem 1, 5)