pronađen 227 Rezultati za: Hominum

  • Fili, in mansuetudine opera tua perfice, et super hominum gloriam diligeris. (Liber Ecclesiasticus 3, 19)

  • Plurima enim super sensum hominum ostensa sunt tibi: (Liber Ecclesiasticus 3, 25)

  • Semen hominum honorabitur hoc, quod timet Deum: semen autem hoc exhonorabitur, quod præterit mandata Domini. (Liber Ecclesiasticus 10, 23)

  • Numerus dierum hominum, ut multum centum anni, quasi gutta aquæ maris deputati sunt: et sicut calculus arenæ, sic exigui anni in die ævi. (Liber Ecclesiasticus 18, 8)

  • Mores hominum mendacium sine honore, et confusio illorum cum ipsis sine intermissione. (Liber Ecclesiasticus 20, 28)

  • Dentes leonis dentes ejus, interficientes animas hominum. (Liber Ecclesiasticus 21, 3)

  • Et non intelligit quoniam omnia videt oculus illius, quoniam expellit a se timorem Dei hujusmodi hominis timor, et oculi hominum timentes illum: (Liber Ecclesiasticus 23, 27)

  • et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum, et profundum abyssi, et hominum corda, intuentes in absconditas partes. (Liber Ecclesiasticus 23, 28)

  • Ante sermonem non laudes virum: hæc enim tentatio est hominum. (Liber Ecclesiasticus 27, 8)

  • Si est lingua curationis, est et mitigationis et misericordiæ: non est vir illius secundum filios hominum. (Liber Ecclesiasticus 36, 25)

  • Ad agnitionem hominum virtus illorum: et dedit hominibus scientiam Altissimus, honorari in mirabilibus suis. (Liber Ecclesiasticus 38, 6)

  • Initium necessariæ rei vitæ hominum, aqua, ignis, et ferrum, sal, lac, et panis similagineus, et mel, et botrus uvæ, et oleum, et vestimentum. (Liber Ecclesiasticus 39, 31)


“Seja grato e beije docemente a mão de Deus. É sempre a mão de um pai que pune porque lhe quer bem” São Padre Pio de Pietrelcina