pronađen 125 Rezultati za: Ideo
et ait pueris suis: Hic est Joannes Baptista: ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 2)
Ideo assimilatum est regnum cælorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 23)
Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 43)
Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem: (Evangelium secundum Matthaeum 23, 34)
Ideo et vos estote parati: quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 44)
Et respondens Jesus, ait illis: Nonne ideo erratis, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei? (Evangelium secundum Marcum 12, 24)
Quibus ille ait: Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei: quia ideo missus sum. (Evangelium secundum Lucam 4, 43)
Si autem ego in Beelzebub ejicio dæmonia: filii vestri in quo ejiciunt? ideo ipsi judices vestri erunt. (Evangelium secundum Lucam 11, 19)
Dixitque ad discipulos suos: Ideo dico vobis, nolite solliciti esse animæ vestræ quid manducetis, neque corpori quid induamini. (Evangelium secundum Lucam 12, 22)
Et alius dixit: Uxorem duxi, et ideo non possum venire. (Evangelium secundum Lucam 14, 20)
Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei qui ex lege est solum, sed et ei qui ex fide est Abrahæ, qui pater est omnium nostrum (Epistula ad Romanos 4, 16)
Ideo et reputatum est illi ad justitiam. (Epistula ad Romanos 4, 22)