pronađen 501 Rezultati za: Illum

  • Salutat vos Aristarchus concaptivus meus, et Marcus consobrinus Barnabæ, de quo accepistis mandata: si venerit ad vos, excipite illum: (Epistula ad Colossenses 4, 10)

  • Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli. (Epistula I ad Timotheum 3, 7)

  • Ob quam causam etiam hæc patior, sed non confundor. Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem. (Epistula II ad Timotheum 1, 12)

  • quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe: (Epistulam ad Philemonem 1, 12)

  • Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut æternum illum reciperes: (Epistulam ad Philemonem 1, 15)

  • Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me: (Epistulam ad Philemonem 1, 17)

  • qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in omni domo ejus. (Epistula ad Hebraeos 3, 2)

  • Qui in diebus carnis suæ preces, supplicationesque ad eum qui possit illum salvum facere a morte cum clamore valido, et lacrimis offerens, exauditus est pro sua reverentia. (Epistula ad Hebraeos 5, 7)

  • hic autem cum jurejurando per eum, qui dixit ad illum: Juravit Dominus, et non pœnitebit eum: tu es sacerdos in æternum): (Epistula ad Hebraeos 7, 21)

  • Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus: ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo. (Epistula ad Hebraeos 11, 5)

  • Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius: et scribam super eum nomen Dei mei, et nomen civitatis Dei mei novæ Jerusalem, quæ descendit de cælo a Deo meo, et nomen meum novum. (Apocalypsis Ioannis 3, 12)

  • Ecce sto ad ostium, et pulso: si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et cœnabo cum illo, et ipse mecum. (Apocalypsis Ioannis 3, 20)


“Proponha-se a exercitar-se nas virtudes”. São Padre Pio de Pietrelcina