pronađen 76 Rezultati za: Iniquitas

  • Et portabunt iniquitatem suam: juxta iniquitatem interrogantis, sic iniquitas prophetæ erit: (Prophetia Ezechielis 14, 10)

  • Ecce hæc fuit iniquitas Sodomæ sororis tuæ: superbia, saturitas panis et abundantia, et otium ipsius et filiarum ejus: et manum egeno et pauperi non porrigebant: (Prophetia Ezechielis 16, 49)

  • Idcirco unumquemque juxta vias suas judicabo, domus Israël, ait Dominus Deus. Convertimini, et agite pœnitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in ruinam iniquitas. (Prophetia Ezechielis 18, 30)

  • perfectus in viis tuis a die conditionis tuæ, donec inventa est iniquitas in te. (Prophetia Ezechielis 28, 15)

  • Septuaginta hebdomades abbreviatæ sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummetur prævaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum. (Prophetia Danielis 9, 24)

  • Et constituti sunt de populo duo senes judices in illo anno, de quibus locutus est Dominus: Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum. (Prophetia Danielis 13, 5)

  • Cum sanare vellem Israël, revelata est iniquitas Ephraim, et malitia Samariæ, quia operati sunt mendacium ; et fur ingressus est spolians, latrunculus foris. (Prophetia Osee 7, 1)

  • Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus. (Prophetia Osee 13, 12)

  • Quia iniquitas Libani operiet te, et vastitas animalium deterrebit eos de sanguinibus hominum, et iniquitate terræ, et civitatis, et omnium habitantium in ea. (Prophetia Habacuc 2, 17)

  • Lex veritatis fuit in ore ejus, et iniquitas non est inventa in labiis ejus: in pace et in æquitate ambulavit mecum, et multos avertit ab iniquitate. (Prophetia Malachiae 2, 6)

  • Cum odio habueris, dimitte, dicit Dominus Deus Israël: operiet autem iniquitas vestimentum ejus, dicit Dominus exercituum. Custodite spiritum vestrum, et nolite despicere. (Prophetia Malachiae 2, 16)

  • Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum: (Evangelium secundum Matthaeum 24, 12)


“Devemos odiar os nossos pecados, visto que o amor ao Senhor significa paz”. São Padre Pio de Pietrelcina