pronađen 76 Rezultati za: Intra

  • Vade, populus meus, intra in cubicula tua ; claude ostia tua super te, abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio. (Liber Isaiae 26, 20)

  • Sede tacens, et intra in tenebras, filia Chaldæorum, quia non vocaberis ultra domina regnorum. (Liber Isaiae 47, 5)

  • Et fenestras obliquas in thalamis et in frontibus eorum, quæ erant intra portam undique per circuitum: similiter autem erant et in vestibulis fenestræ per gyrum intrinsecus, et ante frontes pictura palmarum. (Prophetia Ezechielis 40, 16)

  • Tunc Daniel, cujus nomen Baltassar, cœpit intra semetipsum tacitus cogitare quasi una hora: et cogitationes ejus conturbabant eum. Respondens autem rex, ait: Baltassar, somnium et interpretatio ejus non conturbent te. Respondit Baltassar, et dixit: Domine mi, somnium his, qui te oderunt, et interpretatio ejus hostibus tuis sit. (Prophetia Danielis 4, 16)

  • Aquam propter obsidionem hauri tibi: exstrue munitiones tuas, intra in lutum, et calca, subigens tene laterem. (Prophetia Nahum 3, 14)

  • Et ne velitis dicere intra vos: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 9)

  • Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 6)

  • Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se: Hic blasphemat. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 3)

  • Dicebat enim intra se: Si tetigero tantum vestimentum ejus, salva ero. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 21)

  • At illi cogitabant intra se dicentes: Quia panes non accepimus. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 7)

  • Sciens autem Jesus, dixit: Quid cogitatis intra vos modicæ fidei, quia panes non habetis? (Evangelium secundum Matthaeum 16, 8)

  • Agricolæ autem videntes filium dixerunt intra se: Hic est hæres, venite, occidamus eum, et habebimus hæreditatem ejus. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 38)


“Deus quer que as suas misérias sejam o trono da Sua misericórdia.” São Padre Pio de Pietrelcina