pronađen 93 Rezultati za: Invenit

  • Amicus fidelis protectio fortis: qui autem invenit illum, invenit thesaurum. (Liber Ecclesiasticus 6, 14)

  • Beatus qui invenit amicum verum, et qui enarrat justitiam auri audienti. (Liber Ecclesiasticus 25, 12)

  • Quam magnus qui invenit sapientiam et scientiam ! sed non est super timentem Dominum. (Liber Ecclesiasticus 25, 13)

  • Quomodo invenit manus mea regna idoli, sic et simulacra eorum de Jerusalem et de Samaria. (Liber Isaiae 10, 10)

  • Et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum ; et sicut colliguntur ova quæ derelicta sunt, sic universam terram ego congregavi ; et non fuit qui moveret pennam, et aperiret os, et ganniret. (Liber Isaiae 10, 14)

  • Et occurrent dæmonia onocentauris, et pilosus clamabit alter ad alterum ; ibi cubavit lamia, et invenit sibi requiem. (Liber Isaiae 34, 14)

  • Reversus est autem Rabsaces, et invenit regem Assyriorum præliantem adversus Lobnam: audierat enim quia profectus esset de Lachis. (Liber Isaiae 37, 8)

  • Hæc dicit Dominus: Invenit gratiam in deserto populus qui remanserat a gladio: vadet ad requiem suam Israël. (Liber Ieremiae 31, 2)

  • Ghimel. Migravit Judas propter afflictionem, et multitudinem servitutis ; habitavit inter gentes, nec invenit requiem: omnes persecutores ejus apprehenderunt eam inter angustias. (Lamentationes 1, 3)

  • Quis invenit locum ejus? et quis intravit in thesauros ejus? (Liber Baruch 3, 15)

  • Quis transfretavit mare, et invenit illam, et attulit illam super aurum electum? (Liber Baruch 3, 30)

  • Et omne verbum sapientiæ et intellectus, quod sciscitatus est ab eis rex, invenit in eis decuplum super cunctos ariolos et magos qui erant in universo regno ejus. (Prophetia Danielis 1, 20)


Como distinguir uma tentação de um pecado e como estar certo de que não se pecou? – perguntou um penitente. Padre Pio sorriu e respondeu: “Como se distingue um burro de um homem? O burro tem de ser conduzido; o homem conduz a si mesmo!” São Padre Pio de Pietrelcina