pronađen 88 Rezultati za: Iratus
Ita alienatus mente Antiochus, non considerabat quod propter peccata habitantium civitatem, modicum Deus fuerat iratus: propter quod et accidit circa locum despectio: (Liber II Maccabaeorum 5, 17)
Iratus itaque rex, jussit sartagines et ollas æneas succendi: quibus statim succensis, (Liber II Maccabaeorum 7, 3)
Et si nobis propter increpationem et correptionem Dominus Deus noster modicum iratus est: sed iterum reconciliabitur servis suis. (Liber II Maccabaeorum 7, 33)
Fovea profunda os alienæ: cui iratus est Dominus, incidet in eam. (Liber Proverbiorum 22, 14)
Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam, neque dicas coram angelo: Non est providentia: ne forte iratus Deus contra sermones tuos dissipet cuncta opera manuum tuarum. (Liber Ecclesiastes 5, 5)
Ideo iratus est furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eum, et percussit eum: et conturbati sunt montes, et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum. In his omnibus non est adversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta. (Liber Isaiae 5, 25)
Et dices in die illa: Confitebor tibi, Domine, quoniam iratus es mihi ; conversus est furor tuus, et consolatus es me. (Liber Isaiae 12, 1)
Iratus sum super populum meum: contaminavi hæreditatem meam, et dedi eos in manu tua: non posuisti eis misericordias ; super senem aggravasti jugum tuum valde. (Liber Isaiae 47, 6)
Propter iniquitatem avaritiæ ejus iratus sum, et percussi eum. Abscondi a te faciem meam, et indignatus sum ; et abiit vagus in via cordis sui. (Liber Isaiae 57, 17)
Occurristi lætanti, et facienti justitiam ; in viis tuis recordabuntur tui. Ecce tu iratus es, et peccavimus ; in ipsis fuimus semper, et salvabimur. (Liber Isaiae 64, 5)
Sed projiciens repulisti nos: iratus es contra nos vehementer. (Lamentationes 5, 22)
Et iratus rex vocavit sacerdotes ejus, et ait eis: Nisi dixeritis mihi quis est qui comedat impensas has, moriemini. (Prophetia Danielis 14, 7)