pronađen 168 Rezultati za: Iudices Israël: Vita Gedeon
Nihil est iniquius quam amare pecuniam: hic enim et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua projecit intima sua. (Liber Ecclesiasticus 10, 10)
Omnis potentatus brevis vita ; languor prolixior gravat medicum. (Liber Ecclesiasticus 10, 11)
Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas, a Deo sunt: (Liber Ecclesiasticus 11, 14)
Omni vita tua dilige Deum, et invoca illum in salute tua. (Liber Ecclesiasticus 13, 18)
Ante hominem vita et mors, bonum et malum: quod placuerit ei dabitur illi: (Liber Ecclesiasticus 15, 18)
Qui gaudet iniquitate, denotabitur: et qui odit correptionem, minuetur vita: et qui odit loquacitatem, extinguit malitiam. (Liber Ecclesiasticus 19, 5)
nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui. (Liber Ecclesiasticus 22, 12)
Vita nequam hospitandi de domo in domum: et ubi hospitabitur non fiducialiter aget, nec aperiet os. (Liber Ecclesiasticus 29, 31)
In vita sua vidit, et lætatus est in illo: in obitu suo non est contristatus, nec confusus est coram inimicis: (Liber Ecclesiasticus 30, 5)
Melior est mors quam vita amara, et requies æterna quam languor perseverans. (Liber Ecclesiasticus 30, 17)
Jucunditas cordis, hæc est vita hominis, et thesaurus sine defectione sanctitatis: et exsultatio viri est longævitas. (Liber Ecclesiasticus 30, 23)
Quis est hic? et laudabimus eum: fecit enim mirabilia in vita sua. (Liber Ecclesiasticus 31, 9)