pronađen 295 Rezultati za: Jesu
Non est Judæus, neque Græcus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu. (Epistula ad Galatas 3, 28)
Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium: sed fides, quæ per caritatem operatur. (Epistula ad Galatas 5, 6)
Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. (Epistula ad Galatas 6, 14)
In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium, sed nova creatura. (Epistula ad Galatas 6, 15)
De cetero, nemo mihi molestus sit: ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto. (Epistula ad Galatas 6, 17)
Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen. (Epistula ad Galatas 6, 18)
Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, omnibus sanctis qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Jesu. (Epistula ad Ephesios 1, 1)
Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. (Epistula ad Ephesios 1, 2)
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in cælestibus in Christo, (Epistula ad Ephesios 1, 3)
Propterea et ego audiens fidem vestram, quæ est in Domino Jesu, et dilectionem in omnes sanctos, (Epistula ad Ephesios 1, 15)
ut Deus, Domini nostri Jesu Christi Pater gloriæ, det vobis spiritum sapientiæ et revelationis in agnitione ejus, (Epistula ad Ephesios 1, 17)
et conresuscitavit, et consedere fecit in cælestibus in Christo Jesu: (Epistula ad Ephesios 2, 6)