pronađen 64 Rezultati za: Job

  • Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus sibi videretur. (Liber Iob 32, 1)

  • Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites, de cognatione Ram: iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo. (Liber Iob 32, 2)

  • Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job. (Liber Iob 32, 3)

  • Igitur Eliu expectavit Job loquentem, eo quod seniores essent qui loquebantur. (Liber Iob 32, 4)

  • et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam: sed, ut video, non est qui possit arguere Job, et respondere ex vobis sermonibus ejus. (Liber Iob 32, 12)

  • Audi igitur, Job, eloquia mea, et omnes sermones meos ausculta. (Liber Iob 33, 1)

  • Attende, Job, et audi me: et tace, dum ego loquor. (Liber Iob 33, 31)

  • Quia dixit Job: Justus sum, et Deus subvertit judicium meum. (Liber Iob 34, 5)

  • Quis est vir ut est Job, qui bibit subsannationem quasi aquam: (Liber Iob 34, 7)

  • Job autem stulte locutus est, et verba illius non sonant disciplinam. (Liber Iob 34, 35)

  • Pater mi, probetur Job usque ad finem: ne desinas ab homine iniquitatis: (Liber Iob 34, 36)

  • Ergo Job frustra aperit os suum, et absque scientia verba multiplicat. (Liber Iob 35, 16)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina