pronađen 178 Rezultati za: Josue

  • vocavit Josue omnem Israëlem, majoresque natu, et principes ac duces, et magistros, dixitque ad eos: Ego senui, et progressioris ætatis sum: (Liber Iosue 23, 2)

  • Congregavitque Josue omnes tribus Israël in Sichem, et vocavit majores natu, ac principes, et judices, et magistros: steteruntque in conspectu Domini, (Liber Iosue 24, 1)

  • Dixitque Josue ad populum: Non poteritis servire Domino: Deus enim sanctus et fortis æmulator est, nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatis. (Liber Iosue 24, 19)

  • Dixitque populus ad Josue: Nequaquam ita ut loqueris erit, sed Domino serviemus. (Liber Iosue 24, 21)

  • Et Josue ad populum: Testes, inquit, vos estis, quia ipsi elegeritis vobis Dominum ut serviatis ei. Responderuntque: Testes. (Liber Iosue 24, 22)

  • Dixitque populus ad Josue: Domino Deo nostro serviemus, et obedientes erimus præceptis ejus. (Liber Iosue 24, 24)

  • Percussit ergo Josue in die illo fœdus, et proposuit populo præcepta atque judicia in Sichem. (Liber Iosue 24, 25)

  • Et post hæc mortuus est Josue filius Nun servus Domini, centum et decem annorum: (Liber Iosue 24, 29)

  • Servivitque Israël Domino cunctis diebus Josue et seniorum, qui longo vixerunt tempore post Josue, et qui noverunt omnia opera Domini quæ fecerat in Israël. (Liber Iosue 24, 31)

  • Post mortem Josue, consuluerunt filii Israël Dominum, dicentes: Quis ascendet ante nos contra Chananæum, et erit dux belli? (Liber Iudicum 1, 1)

  • Dimisit ergo Josue populum, et abierunt filii Israël unusquisque in possessionem suam, ut obtinerent eam: (Liber Iudicum 2, 6)

  • Mortuus est autem Josue filius Nun, famulus Domini, centum et decem annorum, (Liber Iudicum 2, 8)


“Nunca vá se deitar sem antes examinar a sua consciência sobre o dia que passou. Enderece todos os seus pensamentos a Deus, consagre-lhe todo o seu ser e também todos os seus irmãos. Ofereça à glória de Deus o repouso que você vai iniciar e não esqueça do seu Anjo da Guarda que está sempre com você.” São Padre Pio de Pietrelcina