pronađen 347 Rezultati za: Lex
Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina pharisæorum et sadducæorum. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 12)
Tunc intellexerunt discipuli, quia de Joanne Baptista dixisset eis. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 13)
Illi autem neglexerunt: et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam: (Evangelium secundum Matthaeum 22, 5)
In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetæ. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 40)
et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes: Ave rex Judæorum. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 29)
Et venit ad eum leprosus deprecans eum: et genu flexo dixit ei: Si vis, potes me mundare. (Evangelium secundum Marcum 1, 40)
non enim intellexerunt de panibus: erat enim cor eorum obcæcatum. (Evangelium secundum Marcum 6, 52)
Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum: quem cum complexus esset, ait illis: (Evangelium secundum Marcum 9, 35)
Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos. (Evangelium secundum Marcum 10, 16)
Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum: Magister bone, quid faciam ut vitam æternam percipiam? (Evangelium secundum Marcum 10, 17)
Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei: Unum tibi deest: vade, quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me. (Evangelium secundum Marcum 10, 21)
Et angariaverunt prætereuntem quempiam, Simonem Cyrenæum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem ejus. (Evangelium secundum Marcum 15, 21)