pronađen 160 Rezultati za: Magis

  • Nonne hoc est magis jejunium quod elegi? Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes, dimitte eos qui confracti sunt liberos, et omne onus dirumpe ; (Liber Isaiae 58, 6)

  • Ibo igitur ad optimates, et loquar eis: ipsi enim cognoverunt viam Domini, judicium Dei sui: et ecce magis hi simul confregerunt jugum ; ruperunt vincula. (Liber Ieremiae 5, 5)

  • Et eligent magis mortem quam vitam, omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima, in universis locis quæ derelicta sunt, ad quæ ejeci eos, dicit Dominus exercituum. (Liber Ieremiae 8, 3)

  • Etiam cum esset integrum, non erat aptum ad opus: quanto magis cum illud ignis devoraverit et combusserit, nihil ex eo fiet operis? (Prophetia Ezechielis 15, 5)

  • Et dixistis: Non est æqua via Domini ! Audite ergo, domus Israël: numquid via mea non est æqua, et non magis viæ vestræ pravæ sunt? (Prophetia Ezechielis 18, 25)

  • Et dicunt filii Israël: Non est æqua via Domini ! Numquid viæ meæ non sunt æquæ, domus Israël, et non magis viæ vestræ pravæ? (Prophetia Ezechielis 18, 29)

  • Et sequetur amatores suos, et non apprehendet eos ; et quæret eos, et non inveniet: et dicet: Vadam, et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc. (Prophetia Osee 2, 7)

  • Tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellæ, quæ apparuit eis: (Evangelium secundum Matthaeum 2, 7)

  • Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus ejus, a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a magis. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 16)

  • Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea: et Pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis? (Evangelium secundum Matthaeum 6, 26)

  • Si autem fœnum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicæ fidei? (Evangelium secundum Matthaeum 6, 30)

  • Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester, qui in cælis est, dabit bona petentibus se? (Evangelium secundum Matthaeum 7, 11)


“É preciso amar, amar e nada mais”. São Padre Pio de Pietrelcina