pronađen 125 Rezultati za: Magnus
Digne eum invenire non possumus: magnus fortitudine, et judicio, et justitia: et enarrari non potest. (Liber Iob 37, 23)
quoniam Dominus excelsus, terribilis, rex magnus super omnem terram. (Liber Psalmorum 46, 3)
Magnus Dominus et laudabilis nimis, in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus. (Liber Psalmorum 47, 2)
Deus, in sancto via tua: quis deus magnus sicut Deus noster? (Liber Psalmorum 76, 14)
Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia ; tu es Deus solus. (Liber Psalmorum 85, 10)
Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt. (Liber Psalmorum 88, 8)
quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos. (Liber Psalmorum 94, 3)
Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos. (Liber Psalmorum 95, 4)
Dominus in Sion magnus, et excelsus super omnes populos. (Liber Psalmorum 98, 2)
Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster præ omnibus diis. (Liber Psalmorum 134, 5)
Magnus Dominus, et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis. (Liber Psalmorum 144, 3)
Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiæ ejus non est numerus. (Liber Psalmorum 146, 5)