pronađen 52 Rezultati za: Malitia

  • et quidem satis juste, quippe qui multis et novis cruciatibus aliorum torserat viscera, licet ille nullo modo a sua malitia cessaret. (Liber II Maccabaeorum 9, 6)

  • In malitia sua expelletur impius: sperat autem justus in morte sua. (Liber Proverbiorum 14, 32)

  • Qui operit odium fraudulenter, revelabitur malitia ejus in consilio. (Liber Proverbiorum 26, 26)

  • Hæc quoque vidi in diebus vanitatis meæ: justus perit in justitia sua, et impius multo vivit tempore in malitia sua. (Liber Ecclesiastes 7, 16)

  • Hoc est pessimum inter omnia quæ sub sole fiunt: quia eadem cunctis eveniunt. Unde et corda filiorum hominum implentur malitia et contemptu in vita sua, et post hæc ad inferos deducentur. (Liber Ecclesiastes 9, 3)

  • Hæc cogitaverunt, et erraverunt: excæcavit enim illos malitia eorum. (Liber Sapientiae 2, 21)

  • Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus, aut ne fictio deciperet animam illius. (Liber Sapientiae 4, 11)

  • Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona, et inconstantia concupiscentiæ transvertit sensum sine malitia. (Liber Sapientiae 4, 12)

  • Illi enim succedit nox ; sapientiam autem non vincit malitia. (Liber Sapientiae 7, 30)

  • Ideoque eos qui exerrant partibus corripis, et de quibus peccant admones et alloqueris, ut relicta malitia credant in te, Domine. (Liber Sapientiae 12, 2)

  • sed partibus judicans, dabas locum pœnitentiæ, non ignorans quoniam nequam est natio eorum, et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum. (Liber Sapientiae 12, 10)

  • Si enim inimicos servorum tuorum, et debitos morti, cum tanta cruciasti attentione, dans tempus et locum per quæ possent mutari a malitia: (Liber Sapientiae 12, 20)


“Se quiser me encontrar, vá visitar Jesus Sacramentado; eu também estou sempre lá.” São Padre Pio de Pietrelcina