pronađen 169 Rezultati za: Manibus

  • Direxit opera eorum in manibus prophetæ sancti. (Liber Sapientiae 11, 1)

  • Cum enim sit mortalis, mortuum fingit manibus iniquis. Melior enim est ipse his quos colit, quia ipse quidem vixit, cum esset mortalis, illi autem numquam. (Liber Sapientiae 15, 17)

  • Væ duplici corde, et labiis scelestis, et manibus malefacientibus, et peccatori terram ingredienti duabus viis ! (Liber Ecclesiasticus 2, 14)

  • Omnes hi in manibus suis speraverunt, et unusquisque in arte sua sapiens est. (Liber Ecclesiasticus 38, 35)

  • Oblatio autem Domini in manibus ipsorum coram omni synagoga Israël: et consummatione fungens in ara, amplificare oblationem excelsi Regis, (Liber Ecclesiasticus 50, 15)

  • de manibus quærentium animam meam, et de portis tribulationum quæ circumdederunt me ; (Liber Ecclesiasticus 51, 5)

  • quoniam eruis sustinentes te, Domine, et liberas eos de manibus gentium. (Liber Ecclesiasticus 51, 12)

  • Cum veniretis ante conspectum meum, quis quæsivit hæc de manibus vestris, ut ambularetis in atriis meis? (Liber Isaiae 1, 12)

  • Væ qui contradicit fictori suo, testa de samiis terræ ! Numquid dicet lutum figulo suo: Quid facis, et opus tuum absque manibus est? (Liber Isaiae 45, 9)

  • Ecce in manibus meis descripsi te ; muri tui coram oculis meis semper. (Liber Isaiae 49, 16)

  • Telæ eorum non erunt in vestimentum, neque operientur operibus suis ; opera eorum opera inutilia, et opus iniquitatis in manibus eorum. (Liber Isaiae 59, 6)

  • prophetæ prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis, et populus meus dilexit talia. Quid igitur fiet in novissimo ejus? (Liber Ieremiae 5, 31)


“As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam”. São Padre Pio de Pietrelcina